- CAROLUS Emanuel I
- CAROLUS Emanuel Icognomine Magnus, fil. Emannelis Philiberti, natus est A. C. 1562. maritus Catharinae Michaelae Austriacae, A. C. 1585. Plurimis conflictibus interfuit, literatus et literatorum fautor, memoriâ, iudiciô, arte inprimis animos hominum sibi conciliandi, et Regum arcana perscrutandi, inclitus, praecipue autem bellô clarus. Unde inter clarissimos sui saeculi Duces habitus, solusque cum solo Henrico Duce Roanio, a Forstnero, notis in Tacit. collatus, quem vide. Coeterum in sequiorem sexum effusus, pollicitorum immemor, et plus quam decet, suspicax. Ligâ fervente, non ad Comitatum Provinciae solum, sed ad regnum aspitare ausus, imo ad Imperium, post mortem Matthiae, Cypri quoque et Macedoniae regna cogitavit. Hinc aemulatio, invidia, odium. Ab Henrico IV. maximâ ditionum parte exutus, Marchionatu Salucianô cedere ipsi coactus est. Genevam A. C. 1602. primo, dein A. C. 1609. infelicissime tentavit. Bello postea Mantuano, Gallico, Hispanico, etc. implicitus, obiit Savilliani, prae animi maerore, A. C. 1630. aetat. 68. Adeo tectus, ut pluribus montibus pectus, quam regio eius circumvallata vulgo diceretur. Pater numerosae prolis. Successit fil. Victor Amedeus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.